Latin Vivo

INTERPRES LATINVS

DOCVMENTA LATINA VERTIMVS ET INTERPRETAMVR ETIAM IVREIVRANDO EA APVD NOS ROBORANTVR

In nostra Latinitatis Vivae Matritensis academia documenta Latina omne genus cuiusue aetatis in linguam Hispanicam interpretamur inuicemque ex Hispanico sermone ea in Latinum conuertuntur. Scriptorum antiquorum atque recentiorum ad litteras, artes, scientias pertinentium accurate uertendorum nec non arte palaeographica scite transcribendorum periti quoque sumus. Etiam interpretum munere uersionibus iureiurando munitis tradendis Rebus Exteris Europaeisque Prouehendis Ministerii licentia fungimur, quapropter interpretamenta nostra sigillo praedita fide auctoritateque publica firmata tradere possumus quae omnibus Rei Publicae officiis iure admittantur. Si quid igitur de his rebus consulere uel pretia his muneribus statuta scire uolueris nos adire aut hinc a nobis quaerere licet: