Latin Vivo

Lingvam Latinam vividiore modo in media vrbe disce!

Qvid novi?

Scholis nostris anno scholastico MMXXV-MMXXVI habendis iam nomen dare potes!

Abierto el plazo de matrícula para el curso 2025-2026

Scholae Latinae

Mirificis in aedibus saeculo undeuicesimo politissima arte exstructis nuncque omnino refectis, discipulis in urbis Matriti umbilico sermonem Latinum discentibus Academia nostra sedem optimam praebet.

Scholae autem nostrae cum tironibus tum eis aliquam iam linguae notitiam habentibus discipulis destinantur qui alio pacto Latine discere uolunt.

In Latinitatis Viuae Matritensis academia eisdem uiis rationibusque linguam Latinam docemus quibus ceterae hodiernis temporibus traduntur linguae eo praesertim consilio ut discipuli nostri uocabula, sermones, lectionem, grammaticam, uerborum circuitus dicendique genera pernoscere ualeant.

Optimi enim apud nos magistri profitentur doctrina et usu sermonis peritissimi a quibus discipuli tutissimis uiis rationibusque erudiuntur,

Vbi simvs

Aedes nostrae in uia Barbarae Brigantinae numero XI signatae sunt, prope traminis subterranei fauces quae a Columbo inscribuntur:

Traminis subterranei stationes: Colón, Alonso Martínez, Banco de España (itineraria 2, 4, 5 y 10).

Traminis suburbani statio: Recoletos (itineraria C1, C7, C8 y C10).

Laophoria: 5, 14, 21, 27, 45, 53, 150.                     

sapere avde