Latin Vivo

Colloquia Latina Matritensia MMXXV

Image

His in colloquiis Latine dicendi scribendique artem hi discipuli exercebunt quibus cum rudimenta grammatica iam sint etiam expeditius atque accuratius Latine loqui atque scribere cupiunt.

Magistri moderato auxilio in colloquiis nostris disceptationibus controuersiisque de rebus diuersis suscitatis timidiores discipuli ad Latine loquendum concitantur dum uerborum copia atque linguae proprietas sensim sine sensu multo facilus augentur.

  • Colloquia Minora tironibus discipulis destinata a die XV usque ad XIX mensis septembris habebuntur.
  • Colloquia autem Maiora peritioribus discipulis destinata a die XXII usque ad XXVI mensis septembris habebuntur.